- GYROVAGI
- GYROVAGIproprie appellati Monachi, qui Monasteriis relictis per diversas cellas, nescio quâ pietatis specie, vagabantur: de quibus ira Regula S. Benedicti c. 1. Quartum genus est Monachorum, quod nominatur Gyrovagum: quia totâ vita suâ per diversorum cellashospitantur, semper vagi et numquam stabiles et propriis volusstatibus et gulae illecebris serutentes. Et Paulm. Poêm. ad Cytherium,Qualia vag ari per mare et terras solentAvara mendicabula,Qui de ier ando Monachos se vel nausragosNomen casumque venditant etc.Vide C. du Fresne Gloss. De Gyrovagis vero Indorum, diximus alibi ex P. de la Valle Itin. tom. IV. et Ioh. Bapt Tavernier Itin. Ind. Sed et Gyrovagi dicuntur vett, Gentiles, qui in sacris in gyrum citcumagere corpus solebant, Magicis inprimus; ut hîc pallim videre est, praecipue ubi de Orandi Ritibus, et in voce Rhombus. Sed et Thaumaturgorum genus, de quo vide ubi de Orchistopalariis. Hodieque Turcae, in Festo, quod Machia vocant, vel propter vota populi, vel ad assequendam pluviam, serenitatem, victoriam: institui solito, post epulum festivum, ordine, uno illorum tympanum pulsante, ludunt, regulatâ primum totius corporis agitatione, motibusqueve omnium membrorum valde decentibus, ad instrumenti praeludentis modulos: Tum in modum vertiginis, quadam velocistimâ circumgyratione totius corporis (in qua vis ludi) ita celeriter revolvuntur, ut homo ne sit, an statua, qui sic gyratur; haud facile discernas, uti ex Cuspiniano Cl. Zuinger. refert Theatro V. T. Tom. II. l. 5. p. 391. b. Vide quoque P. de la Valle Itin. Tom. I. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.